monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 18, VI <<<     >>> VIII

Caput VII

1 Regnantibus Assyriorum duodecimo Mamytho et undecimo Sicyoniorum Plemmeo et Argis adhuc manente Argo mortuus est Ioseph annorum centum decem. Post cuius mortem populus Dei mirabiliter crescens mansit in Aegypto centum quadraginta quinque annos, tranquille prius, donec morerentur quibus Ioseph notus fuit; deinde quia invidebatur incrementis eius erantque suspecta: quo usque inde liberaretur, persecutionibus (inter quas tamen divinitus fecundata multiplicatione crescebat) et laboribus premebatur intolerabilis servitutis.
2 In Assyria vero et Graecia per idem tempus regna eadem permanebant.